monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed quo modo egredientur boni ad videndas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim verbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros.
2 Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores vocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo dicitur servo bono: "Intra in gaudium Domini tui;" ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius velut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt.
3 Qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui vero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: "Egredientur" quia eos etiam quae foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus?
4 Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: "Et semen eius in ipso manet;" nomen vero de quo per hunc Esaiam dictum est: "Nomen aeternum dabo eis. Erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato," tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris veteribus et temporalibus in illa lumina nova ac sempiterna transibunt.
5 In poenis autem malorum et inextinguibilis ignis et vivacissimus vermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum vermem, quod esse credibilius videtur.
6 Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc volumen implere suscepimus; de ipsis vero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.